- REDDITI
- REDDITIapud Scriptores Ecclesiae Romanae Monachi sunt, Eremitaeque, qui se in Monachos reddiderunt, Gall, qui se sont rend us Moines. quod Deo redderentur. Proprie vero Fratres seu Saeculares, qui abdicatô saeculô, ut loquuntur, in Monasteria secedebant. Cuiusmodi Redditorum, qui et Laici, et Donati et Praebendarii dicuntur, crebra mentio est in Statutis Ordinis Cartusiani. Est autem ordo eorum Conversorum ordine inferior; unde, si Conversus deliquerit, in ordinem Redditorum deicitur: in eo tamen horum conditi potior, quod inter eos possit esse unus Clericus, qui tamen in habitu Redditi non possit ultra Diaconatum promoveri. Ita porro ii se Monasterio reddebant. ut in professione, quam edebant, hanc apponerent clausulam: Quod si aliquô tempore unquam hinc aufugere vel abire tentavero, liceat servis Dei, qui hîc fuerint, me plenâ sui iuris auctoritate reqirere, et coacte ac violenter in suum servitium revocare, apud Guigonem, in Consuetud. Cartus. c. 74. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Vide quoque supra, ubi de Donatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.